Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed quia futurum erat, ut, cum ad plenitudinem ecclesia peruenisset, persecutionibus uariis temptaretur, ideo, cum uerbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum. et quae plus sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis adpetitur in nobis, ideo ait: fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinulo ceruorum super montes aromatum.
propter infirmos fugbt, qui temptamenta grauiora ferre non possint. ideoque scriptum est, ut de ciuitatibus ad ciuitates fugiamus et, si nos in hac ciuitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat aut fugiat ab infirmis et transeat ad montes aromatum. qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. montes aromatum sancti sunt. ad eos confugit Christus, quia fundamenta eius in montibus sanctis.