Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
hoc enim intellegendum \'Belamon\' Symmachus, Aquila aliaeque traditiones Graeco sermone docuerunt. repudiata est uetus copula quae fructum adferre non poterat, data est uinea nouis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. una igitur ouis errauit, sed reuocata totius spatia orbis impleuit; unam ouem error abduxerat, sed multitudinem populorum domini gratia congregauit. errauit homo, sed ecclesia iam murus est et murus ualidus. errauit Adam, murus est Dauid qui mandata dei non est oblitus.