Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hic est murus qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in ecclesiam. sed murus quamuis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior. cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. sed quia rationabilis haec ciuitas est et omnis spes eius in dei uerbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis caelestibus magis quam corporis uoluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. eo fulta praesidio, eo splendore fulgens habilior Christi copulae iudicatur.

Et quia ianua Christus est, qui ait: per me si quis introierit saluabitur, et ecclesia ianua nuncupatur, quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. sed ne haereticorum corrumpatur tineis aut uermibus, dicunt filiae Hierusalem, uel angeli uel animae iustorum: aedificemus super eam [*]( 9*Cant. 8,9 12*Esai. 27, 3 23 Ioh. 10, 9 26 cf. Prou. 25, 20 27*Cant. 8, 9 ) [*](dej. P) [*]( 1 loqaetur Ov loquatur a est] add. qua 0 4 enim est MNav copnlam animae uel spiritns 0 5 putent R _6 uerbo B alt. et am.O 7 ei] illis GMNOav uerba ideo—8 perfectior hoc loco omissa in AB post super eam (lin. 27) extani desiderant differre M 9 aedilicamus GMBml 11 eaedrinas AR 12 et om.O 13 habet] bet A duodeciml VII R 15 orbis R 17 spectandi NTa 18 rationalis Ma haec rationabilis AOB pr. est om.b nerbo dei 0 21 refulgens Ov 25 aditus om-A sed om.AORv ne] neque AR 26 corrumpitur A corrumpantur MNO )

507
tabulas cedrinas, hoc est fidei sublimis bonum odorem; est enim suauis huius materiae odor, quam non uermis, non tinea corrumpat.

ideo huius materiae usus eligitur tectorum fastigiis eleuanais formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis inbuitur. est ergo materia ista sublimis ad gratiam, leuis ad onus, suauis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.

Sed quemadmodum sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis sollemnitatem, ita et ecclesia uerbi decore iam capta festinabat ad nuptias. ideoque morarum et dilationis inpatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: ego murus, et ubera mea turres, hoc est: nolite dubitare utrum murus sim — iilae enim dixcrant: si murus est —;ego, inquit, murus sum et non parua ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt.