Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
hoc est dicere: \'teneo mandata omnia noui et ueteris testamenti\'. sola hoc dicere ecclesia potest. non dicit alia congregatio, non dicit synagoga, nec secundum litteram noua tenens nec secundum spiritum uetera. non dicit [*]( 5.7.9*Ps. 118, 176 8*Cant. 3,1 14 cf. Cant. 5, 2 16 Eph. 5,14 17 ct Cant. 5,4-6 22*Cant. 7,11.13 (12.14) ) [*]( 1 sara M 4fatigatiN 8 et addidi, cf. p. 503,20 9 est] add. enim NOav 14 te iacens av 16 et om.0 17 derelinques A derelinqueris B 18 uis om.P et (ante non) om.M 19 ut scripsi et codd. av 20 offeres—refugies Rm2 refugias] add. te AP B et GMv 21 memeiit te 0 ostendit GMNPRm1a fructos A 22 dicetque Rm2av 23 floribus Mm2N 24oHmes ANO 25 mandata] add. tua ANOv 26 ecclesia dicere P )
Respondet ei sponsus: pone me ut signaculum in cor tuum. u t sigillum in brachium tuum. quae noua et uetera seruasti mihi. signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. fulget in te imago iustitiae, imago sapientiae, imago uirtutis.
et quia imago dei in corde est tuo, sit - operibus tuis, sit effigies euangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias. effigies euangelii erit in te, si percutienti maxillam alteram praebeas, si diligas inimicum tuum, si crucem tuam tollas et me sequaris. ideo crucem ego pro uobis portaui, ne tu propter me portare dubitares.
Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod iam dominus Iesus sibi ecclesiam copulabat et, quia considerantes magnitudinem uerbi imparem tantis nuptiis aestimabant. ne forte copulae pondus sustinere non posset, excusant dicentes: soror nobis parua et ubera non habet.