Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta nouem oues tuas, quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare nonpossunt. in paradiso semel nocuit serpens; amisit ibi escam, postquam Adam inde depulsus est; illic iam nocere non poterit. ad me ueni, quem luporum grauium uexat incursus.

ad me ueni, quem eiectum ue paradiso serpentis diu ulceris uenena pertemptant, qui erraui a gregibus tuis illis superioribus. nam et me ibidem conlocaueras, sed ab ouilibus tuis lupus nocturnus auertit. quaere me, quia te requiro, quaere me, inueni me. suscipe me, porta me. potes inuenire quem tu requiris, dignaris suscipere quem inueneris, inponere umeris quem susceperis.

non est tibi pium onus fastidio, non tibi oneri est uectura iustitiae. ueni ergo, domine, quia, etsi erraui, tamen mandata tua non sum oblitus, spem medicinae reseruo. ueni, domine, quia et erraticam solus es reuocare qui possis et quos reliqueris non maestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. ueni, ut facias salutem in terris, in caelo gaudium.

Ueni ergo et quaere ouem tuam non per seruulos, non per mercennarios, sed per temet ipsum. suscipe me in carne quae in [*](1 cf. Gen. 37,14 2 cf. Lac. 15,4 6*Ps. 118,176 7 rf. I Cor. 4, 21 20 Ps. 118,176 23 cf. Luc. 15, 6-7 ) [*]( 1 dum tu uersaris om. eodd. praeter 0, a 2 ouem om. NOav 3 alt. aeni om.O 4 mercenario Mv 6 enimj add. te μ 7 spiritusque mansuetudine codd. praeter A,av 10 quia] quas Bm2 11 paradyso AMNR 12 pulsus O ad—13 incorsus om T 13 grauis O 14 paradyso AMN serpentini Tm2a (serpentis participium est) diuj diri Ov quia av 16 ouibus a quaere— requiro om. AP R quiaj add. ego av 18 dignare Pm2 digneris Rm2 inue- nirisGRml humeris GMNO Pav 19 est tibi oneri O oneri estj oneris AR honeris P 20 nectura Mml uictura NPtnJ tamen om.0 21 reseruoj reqtiire Pm2 22 quia etj add. ouem Ov terraticam Mm1 23 mestificaris O gratuiantur 0 36 mercenarios Mv -met om. O )

504
Adam lapsa est. suscipe me non ex Sarra, sed ex Maria, ut incorrupta sit uirgo, sed uirgo per gratiam ab omni integra labe peccati. porta me in cruce quae salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola uiuent quicumque moriuntur.