Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
a ieiunio reuocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat; qui autem quaerit salutare dei, Christum sequitur, qui dicitur salus dei, non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conuersetur. qui autem salutem dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege. iugis illi meditatio est diuinorum decretorum neque aliqua cura corporis huius auertitur a studio disciplinae.
Sequitur uersus septimus: uiuet anima mea et laudabit te, et iudicia a tua adiuuabunt me. futurae [*](l*Hebr. 1,14 6 Ps. 118,174 10 II Cor. 12, 10 12 cf. II Cor. 12, 9 13 Ps. 118, 174 19 cl. Act. 28,28 21 cL Ps. 1, 2 25 Ps. 118,175 ) [*]( 1 hoc ARml 2 spiritus] add. sant Na 3 erunt v erant codd. sunt a 4 eligit Pm2 6 Sequitur-sextus om. a uersus om.N VIAGNOP 9 finem 0 tempora post senectutis add. Tm2a, om. cet. senectutis finem v 10 aegritudines Pml 12 ualetudinis v 14 domine Pv, om. cet. salutem magis AR 15 potius] add. sunt a 16 cogitationis MNPm1 medicina ARm1 sunt medieinae v sunt post studiosi (sic) tr. a 17 mentis NT 21 cum} at Pts2 in om.GMNPBTa conuersetur (ex—atur O) Ov conseruetur cet. a* add. quod salos quaeritar a 22 meditetur AGMN Pm1Rm1a 23 uertitur O 25 Sequitur—septimus om.a uersus om. NVIIAGNOP uiuit AGPRm1a 26 iudia A )
ipse Paulus cupiebat de mortis huius corpore liberari, qui uere concupiuit salutare dei dicens: dissolui enim cupio et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne magis necessarium -quam uoluntarium. quomodo ergo uiuit anima operta mortis inuolucro aut quae est uita, quae in umbra est ?