Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
a ieiunio reuocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat; qui autem quaerit salutare dei, Christum sequitur, qui dicitur salus dei, non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conuersetur. qui autem salutem dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege. iugis illi meditatio est diuinorum decretorum neque aliqua cura corporis huius auertitur a studio disciplinae.