Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sicut enim qui occidere potest fratrem (fratrem) utique diligit, qui adulterat fratris uxorem utique non diligit fratrem. qui furatur. qui concupiscit alienum utique non diligit eum quem fraudare desiderat, ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur eius iniuriis, a consortio caritatis alienus est.

Sequitur uersus quintus: fiat manus tua saluum facere me, quoniam mandata tua elegi. aduentum domini uidetur orare, quia manus dei Christus est. ipsum legimus dexteram dei, de quo supra ait: dextera domini fecit uirtutem, dextera domini exaltauit me. cur ergo hic manum dixit, nisi forte non solum propter diuersitatem gratiae, quam scripturae non praetermittere solent, sed etiam propter quandam proprietatem manuum dictum est, ut ibi dextera dicatur. ubi scribitur quod exaltauit eum uirtute, hic manus, ubi intellegi oporteat quod eum humilitate seruauit ?