Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quo rationem reddituri sumus. omne enim uerbum otiosum quodcumque locuti fueritis, reddetis pro eo rationem. non enim mediocre periculum est, (ut), cum habeas tanta eloquia dei et dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit in Leuitico Numeris Deuteronomio, Iesu Naue, Iudicum libro, Regnorum atque Esdrae libris. fecit in euangelio uel Actibus apostolorum, illis praetermissis loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt.
saepi aures tuas spinis; utinam et linguam obsaepias, ne loquaris! sed. quod peius est, circumdata est lingua tua spinis, quae conpungunt et uulnerant loquentem quae mundi sunt. ideo aduersarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. si ergo non debemus audire aliena uel superflua, quanto magis non debemus obloqui, cum dicat unicuique nostrum scriptura uenerabilis: argen-