Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quomodo enim cantare potest in metu positus et timore poenarum? quomodo cantare potest grauium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat ueniae securus ? denique in posterioribus habes: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena?, in qua inpugnetur, in qua captiuetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captiuitatis aerumnas.
Et tu ergo ede scripturarum caelestium cibos et ede, ut permaneant tibi in uitam aeternam, et ede cotidie, ut non esurias, ede ut replearis, ede ut uerborum caelestium eructes saginam. spiritales epulae non obesse solent, sed prodesse satiatis, ideoque repleri uolebat propheta, qui dicit: repleatur os meum laude tua, ut cantem gloriam tuam. qui cantat dei gloriam, hymnum domino cor eius eructat.