Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

tamen scire dissimulet et non requirendo dediscat, non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi adquirat aeterna! hic potest dicere: secundum uerbum tuum intellectum tribue mihi, id est non secundum philosophos, non secundum causidicos, non secundum mercatores huius saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum tuum uerbum quod est uerae sapientiae bonorumque operum fundamentum, ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum, ut opus suum labi et perire non possit.

Sequitur uersus secundus: intret et postulatio mea coram te; secundum uerbum tuum libera me. uide ordinem. primum dixit: ad propinquet oratio m e a, postea intellectum poposcit: secundum uerbum, tertio ait: intret postulatio mea coram te. nonne quodam dominus nos inuitat usu et suscipere dignatur affectu?