Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sic enim Arnanos in perfidiam ruisse cognouimus, dum Christi generationem putant usu huius saeculi colligendam. reliquerunt apostolum, secuntur Aristotelem. reliquerunt sapientiam quae apud deum est, elegerunt disputationis tendiculas et aucupia uerborum secundum dialecticae disciplinam, cum clamet apostolus: ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditiones hominum. secundum elementa huius mundi et non secundum Christum.
Utinam possim imitari illam stultitiam qua sim sapiens. illum uirum habentem amplas possessiones, sed neglegentem [*]( l*Luc. 16,8 10*1 Cor. 3,18—19 20 cf. Cic. Caec. 23,65 21*CoL2,8 ) [*](HA) [*](2 quam filii] filiis Rm2 4 honores Ov lucellam M lucra Nm2 5 coa- cerbandis GMmlO 6 elementis GMmlPmlB mundi elementa 0 phale- rata av 7 est om.0 8 nil P non a 9 inquirere om.R 10 uerum B 13 et laborandum P laborandum R ut om.R, post saeeulo ir. 0 14 sit addidi ne quis] neque PmlRml ne GMNTa 15 elamenta GMm1 tradn- cat av 17 Christi] add. in R generatione GM 18 seqmmtur GMRav aristotilem 0 19 eligerunt GMmlPmlSml disputationes MmlPml 20 secundum] cum GMPR, om.O dialectica GM dialeticae O 21 diIci- plina GMPm2Rm2 clamareta 22 inanen R 23 traditionem Ov 26 possit Mm1 sapiensj sapientiam Mml 27 sed] add. non Tm2a )
tamen scire dissimulet et non requirendo dediscat, non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi adquirat aeterna! hic potest dicere: secundum uerbum tuum intellectum tribue mihi, id est non secundum philosophos, non secundum causidicos, non secundum mercatores huius saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum tuum uerbum quod est uerae sapientiae bonorumque operum fundamentum, ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum, ut opus suum labi et perire non possit.
Sequitur uersus secundus: intret et postulatio mea coram te; secundum uerbum tuum libera me. uide ordinem. primum dixit: ad propinquet oratio m e a, postea intellectum poposcit: secundum uerbum, tertio ait: intret postulatio mea coram te. nonne quodam dominus nos inuitat usu et suscipere dignatur affectu?