Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

peccatis enim suis unusquisque descendit et meritis ascendit. aut, quia fragiles sumus, qui descendit currat ad ilium Samaritanum, custodem operis sui, custodem legis et gratiae, ut uulneri suo possit inuenire medicinam, qui alligaturam uerborum caelestium super uulnus inponat dicens: paenitentiam agite;adpropinquauit enim regnum caelorum. bona alligatura, quae fracta animae tuae ossa conectat et soliditate reparata in pristinas uires reformet ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.

De litterae interpretatione satis pro captu nostro dictum putamus. adoriamur sancti prophetae uersus considerare, quos spiritu sancto reuelante subiecit: principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis trepidauit cor meum. si ueterem repetamus historiam, et Saul et Abessalon et multi alieni-

genae principes sanctum Dauid persecuti sunt, sed nemo de eo potuit triumphare. sunt et principes mundi rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur obprimere et persecutionum saeua intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque diuitias, si fragili mente subcumbas et oboediendum eorum imperiis arbitreris. isti principes interdum gratis persecuntur, interdum non gratis.