Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: audisti obprobrium eorum, domine, omnia consilia eorum aduersum me, labia insurgentium mihi et meditationes eorum aduersum me tota die, sessionem eorum et resurrectionem eorum; uulnus est. sed subiecit: aspice in oculis eorum, redde d e illis retrib utionem, domine, secundum opera manuum ipsorum; super uulnus est. quia uindicta plerumque dolorem solet uulneris mitigare.
et infra idem Hieremias ait:gaude et laetare, filia Idumaeae quae habitas in Geth, et quidem ad te transibit calix, bibes et inebriaberis adhuc; super uulnus est. calix enim domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius redemit peccata mundi. hic calix inebriauit gentes, ne proprii meminissent doloris, sed ueterem obliuiscerentur errorem.