Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

iusti ergo est ista uox; oculi enim do mini super iustos. itaque domino Iesu Christo, qui est uia et ueritas, bene hoc dicitur ab his qui illam ueram uiam fide moribus actuque desiderant inuenire: omnes uiae meae coram te, domine. nulla enim potest uia bona esse nisi quam tu inluminandam tui uisitatione luminis iudicaueris, cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

XXII. LITTERA TAU.

Incipit \'Tau\' littera, quae Latina interpretatione significat \'errauit\'; alia interpretatio habet \'consummauit\'. quid est \'errauit\'? uicesima et secunda littera est quae est apud Hebraeos ultima. psalmo autem isto, hoc est centesimo octauo decimo profectum hominis diximus significari, qui doctrinae moralis magisteriis eruditus deponeret omnem inexercitatae mentis infantiam, adsumeret autem ueterani consilii scientiam et prudentiae senilis aetatem.