Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in terram resurrectionis inducere, quia ista euangelio gratia debebatur. lex pacem non potuit dare; ideo Moyses, quoad uixit, proeliatus semper est; semper legis populus in ancipiti bellorum est. Iesus autem Naue plebis animos profunda pace composuit, quoniam, qui sub lege est, agitatur incertis, qui sub euangelio, audit dicentem: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis, ideoque diligentibus non est scandalum.

Accipe aliter: crux domini Iudaeis scandalum. Graecis stultitia est. scandalum est perfido, quia dicit Iudaeus: \'ergo hic deus est qui homo uisus est, hic deus est qui ieiunauit, hic deus est qui uapulauit, hic deus est qui crucifixus est, qui de cruce descendere et se liberare non potuit?\' denique hoc dicebant tempore dominicae passionis: descendat de cruce et credimus ei. confidit in deo, liberet nunc eum, si uult eum.