Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed est non solum corporis uulnus. sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii et pacifici sermonis suauitate mitescit. sunt fomenta uerborum, sunt medicamenta caelestium praeceptorum. quibus omne nequitiae uirus aboletur. sunt legis uincula quae non adurant. sed magis liberent alligatos, et malagma spiritale, quo conlisa animae quaedam membra solidentur. [*]( 12.16* Esai. 1, 5—6 ) [*]( 1 omnia om-Aml nero GMml est] erit P 2 mcendii AGRml sint] add. igitur Mm2N 4 quum P dum Oav facta] futura. GmlMml nihil subscript. in eodd. 7 Incipit littera om.N, add. uigesima prima v sen GO Schin ap, Sein b 8 quid est] quidem A 9 uleeris 0 emolliatur AOv asperitas molliatur Na 10 alt. nulnus] uulnera 0 a quibus a 11 refun- deuda O 12 adhibetur APm1 15 sed om.0 uniuersitatis O quaedam GMRav corrupti seripsi eorruptio codd. av 18 eommodius] add. est a 21 alloquis A alloquiis G pacificis AGBml 24 liberant GM et] estOv)
Consideremus igitur quid sit uulnus, quid supra uulnus: principes persecuti sunt me gratis uulnus est, exuito ego in uerba tua, sicut qui inuenit spolia mult a, super uulnus est, quia uerbis dominicis uulneris dura curantur.
In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: audisti obprobrium eorum, domine, omnia consilia eorum aduersum me, labia insurgentium mihi et meditationes eorum aduersum me tota die, sessionem eorum et resurrectionem eorum; uulnus est. sed subiecit: aspice in oculis eorum, redde d e illis retrib utionem, domine, secundum opera manuum ipsorum; super uulnus est. quia uindicta plerumque dolorem solet uulneris mitigare.
et infra idem Hieremias ait:gaude et laetare, filia Idumaeae quae habitas in Geth, et quidem ad te transibit calix, bibes et inebriaberis adhuc; super uulnus est. calix enim domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius redemit peccata mundi. hic calix inebriauit gentes, ne proprii meminissent doloris, sed ueterem obliuiscerentur errorem.