Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ille enim au:iit, qui ea quae audit intellegit. lex spiritalis est; non illam audit Iudaeus qui audit corporaliter, sed ille audit qui audit in spiritu. habent illi libros, sed sensum librorum non habent; habent prophetas, sed non habent quem illi prophetauerunt. quomodo enim habent quem non receperunt?
ideo cum Moyse et Helia mihi apparuit, quia ab illis recessit. multa habet spolia qui habet dei uerbum; habet resurrectionem, habet iustitiam, uirtutem atque sapientiam, habet omnia, quia omnia in ipso constant. Hebraei spoliauerunt Aegyptios et uasa eorum abstulerunt; Iudaeorum spolia habet populus christianus et totum habemus, quod illi habere se nesciebant. illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus. nos adquisiuimus caelestis sermonis argentum.