Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
merito exulto. sicut qui inuenit spolia multa. sine labore meo inueni spolia quae non habebam, inueni Heptateuchum, inueni Regnorum libros, inueni prophetarum scripturam, inueni Esdram, inueni Psalmos, inueni Prouerbia, inueni Ecclesiasten, inueni Cantica canticorum, inueni admirabilem consiliarium Christum, inueni Paulum prudentem architectum, inueni sapientem auditorem populum christianum, -qui nouit ea quae leguntur audire;
ille enim au:iit, qui ea quae audit intellegit. lex spiritalis est; non illam audit Iudaeus qui audit corporaliter, sed ille audit qui audit in spiritu. habent illi libros, sed sensum librorum non habent; habent prophetas, sed non habent quem illi prophetauerunt. quomodo enim habent quem non receperunt?