Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
merito ergo uocatum nomen est Christi uelociter spolia detrahe, cito diuide, quia, priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum. ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos uanos perfidia fecerat. amisit spolia quae tenebat.
et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille inuaserat, uindicauit, et Sabain uiri excelsi ad dominum Iesum alligati uinculis transierunt atque ipsum adorare coeperunt, quia captiuam duxit captiuitatem. ideo caput eius abstulit, ut ipse caput esset corporis interempti. merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt, quia membra sunt Christi.