Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Considera etiam, quia spiritali quodam oleo caelestium praeceptorum ungit nos atque exercet cotidie scriptura diuina et dominus noster. plurimos ad subeunda certamina gestiens prouocare, diuersa posuit praemia coronarum, considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum ac prope iam lassatis uiribus resistentem periculi mole turbatum, cum uideat sibi non solum aduersus carnem et sanguinem, sed etiam aduersus spiritales nequitias quae sunt in caelestibus esse luctamen, dicere: uide hummilitatem meam et erue me, quoniam legem tuam non sum oblitus. non enim potuit obliuisci qui secundum eius praecepta certauit.
Contuere etiam aliquem in martyrio constitutum. frequentibus adflictum subpliciis, retrusum in tenebras, graui fractum pondere catenarum, neruis crura distentum, euisceratum eculeo, exaratum ungulis, adustum candentibus lamminis perseuerantis fidei uirum. sed iam taediantis animi, quod diutius differatur sacrae mortis corona, dicentem: uide humilitatem meam e t erue m e, quoniam legem tuam non sum oblitus. non solum enim in studiis atque propositis, sed etiam in temptati- i [*](2 Ps. 24, 18 12.20.29*Ps. 118, 153 18 cf. Eph. 6,12 ) [*]( 2 meamj meum G, om.AR 3 his (bis) Oml 9 ac diebus] acfcibus Am1 14 unguit 0 cottidie MOntI diuina scriptura 0 15 plurimus Rm1,om.0 16 adletam M adhletam Pm1 24 martirio AOR costitatam 0 25 tenebris Rml fracto AGPmlR 26 equaleo v 27 lamminis N laminis cet. av 28 etiam tediantes Pml differetur ANPB ) [*]( LXII. Ambroe. Pars 5. Petsehenig. ) [*]( 29 )
Denique et Hebraei, quamdiu in Aegypto erant, in fornace erant ferrea. hoc est in fornace temptationis, in fornace adflictionis, cum duris adfligerentur imperiis. unde et scriptum est: quia eduxit eos deus de fornace ferrea, ex Aegypto. fornax erat ferrea, quia nullius adhuc in Aegypto opera uirtutum plena lucebant, nullius aurum illic fuerat conprobatum. nullius plumbum iniquitatis exustum. dura fornax fornax mortis perpetuae, quam fornacem nullus poterat euadere. quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus.