Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
cotidie sanctus se offert, cotidie apparet et non uacuus apparet; non est enim uacuus qui de plenitudine eius accepit. non erat uacuus Dauid, qui ait: repletum est gaudio os nostrum, quia gaudium fructus est spiritus sancti. et sicut de plenitudine uerbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Iohannes, ita etiam spiritus sanctus de plenitudine sua repleuit orbem terrarum.