Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quod est amplius, non sermonis tantummodo, sed etiam operis testimonium praebuisti. quis enim locupletior testis est quam qui confitetur dominum Iesum in carne uenisse, cum euangelii praecepta custodit ? nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi uerbo fatetur, operibus negat. quam multis dicentibus: domine domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et daemonia eiecimus et uirtutes multas fecimus? in illo die respondebit: discedite a me omnes operarii iniquitatis! ille ergo testis est, qui adstipulantibus factis domini Iesu praecepta testatur.
Quanti ergo cotidie in occulto martyres Christi sunt et Iesum dominum confitentur! nouit hoc martyrium apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: haec est enim gloriatio nostra et testimonium conscientiae nostrae. quanti foris confessi sunt et intus negauerunt! namque uxoris ducendae gratia, quae gentili uiro a christianis parentibus negabatur, simulata ad tempus fide plerique produntur quod foris confessi sunt
intus negasse. an fornicationis causa tantummodo putamus dominum deum nostrum in populum Iudaeorum tam seuere esse commotum, ut uiginti tria milia de populo necarentur, propterea quod Madianitae gentis feminis concubitu miscerentur ac non eo, quod per illos concubitus alienigenarum discedere a fide, negare dominum cogerentur? [*](3*Esai. 1,17—18 10 cf. Matth.7, 26 12*Matth. 7,22 14 Luc.13, 27. cf. Ps. 6, 9 19*11 Cor. 1,12 26 cf. Nam. 25, 9 ) [*]( 2 talisM 7 Christi] add. et Mm2Nav quid Pml 8 perhibuistiNav. add. testis es ehristi a 9 camem AG 11 fateatur Ov 14 illa Na 15 omnes] add. qui ÅOv operari A operamini iniquitatem Ou 17 in occultis (occulto OPm2) cotidie (quotilUe a) NOPa dominum et iesum P 19 gloria AS 20 et om-NOav 22 qui Pml 23 ad] a AGMm1Rm1 produntur Mm120Pm2 Rm2av profitentur (tentnr in ras. 82) N prodentur cet. 24 tantummodo om-0 25 deum] iesum O 26 duo O de populo om.0 28 discessere APR desciscere v )