Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum dominum tradidisti, per potestatem absoluisti latronem, auctorem autem uitae interfecisti. sed nec istam a te habuisti quam habere te adseris potestatem. denique dicit tibi dominus Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi data tibi esset desuper. mala potestas licere quod noceat; potestas ista tenebrarum est, uerum non uidere, sed spernere.