Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Fertur coluber, cum urgetur periculo, caput semper abscondere et in orbem se colligens obiecta reliqua parte corporis hoc solum tueri, quod inlisa feratur membra cetera saluo capitis uigore reparare. hoc et tu moraliter caput serua, hoc seruato et mystice. mysticum caput Christus est, quia omnia in ipso constant et [*]( 6*Eccle. 2,14 23 OoL U 17—18 ) [*]( 3 litteraj add. uigesima v es G Rhes 0 dicitur caput M 5 mouet PTH2, cf. p. 447, 3 diriget ARml 7 totas AR corporis partes 0 8 deriuantur v 10 damnatur AGMNP m1a orname.ito (om. est)0 11 corporisj add. capite Tm2av abdicatur GMa addicatur NT sceleste ARm1 scelesti Rm2 beluines APRml beluinis Rm2 12 scaeuitatis seripsi ciuitas AR opscenatis G obseenitatis MNTa ciuitatis Pml saeuitatis Pm2 foeditatis Ov commisse AM 13 hii AGMNPmlR ii v quia Pml propositum OM 14 conditioms GNOPRav 15 corporij corpora A 16 archae APm1Rm1 qaia AOv 19 urguetur AGMNR semper om.O 20 in om-AGPml reliqui GMNOv 21 inlesa AMNPm1Ra lesa T corr. ferantur AGPm1R feruntur MNT cetera menbra salue uigore capitis 0 22 reparari Mm2NT )
ad imaginem dei et similitudinem uirtutum uigore formati. fides nos ab inrationabilium pecudum comparatione secernit. hoc caput humani seruate serpentes. etiamsi omnia membra caedantur, totum uratur corpus incendiis, mergatur profundo, euisceretur a bestiis, hoc tamen capite custodito uita integra, salus tuta est; nemo enim potest perire, cui non sublatus est Christus.
Est et caput summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei. summa uirtutum. omnis autem summa est studii nostri, ut simus humiliores, ueritatem sequamur, quam non uidet extollens se, frustra inflatus mente carnis suae et non tenens caput. quod sit hoc caput euidenter expressit dicens: ex quo omne corpusper compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit inincrementum dei.
et in Esaiae libro dicit dominus per prophetam: auferam a Iudaea caput et caudam, initium et finem. hoc caput Iudaea quod tenebat amisit, quae Iesum dominum non recepit. ubi fides est, et initium et finem habemus, ubi perfidia, nec initium nec finis est. ecclesia principium habet, quae Christum habet: Christus enim ecclesiae principium est, primogenitus ex mortuis. habet et finem, quia ipse est primus et nouis-
simus, ipse est finis legis ad iustitiam omni credenti. synagoga nec initium nec finem habet, quia nec in principio inuenit quod sequatur nec in fine quod speret. inflatus ergo caput non tenet. hoc est illam Christi humilitatem qua descendit usque ad crucem. descendit usque ad inferos. ideo Iudaeus non [*]( 12*Col. 2.18—19 14*Col. 2, 19 17*Esai. 9.14 22 Col. 1, 18 23 Apoc. 22, 13 24 Rom. 10, 4 ) [*]( 1 hoc-2 poterit om.A 2 potuit Rml solumNPml 6 profundum Pm2 10 negotii summa spei summa om.P 11 humiies v 12 mentis Aml 13 alt. capit Rml 15 colligationis Pml 16 in om.PmlRml augmentum 0 18 iuda 0 20 perfidiae P 21 fines Pml ecclesia-22 enim om. codd. praeter OR,s pr. habet-enim suppl. Pm2 22 ecclesiae om.OP 23 pr. et om.M 25 sinagoga AMPR 26 finem P 27 humilitatem Christi a qua] quae AGMm1 28 usque-usque om O ad crucem-usque om.Pm1 )