Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi adquisiuit. nihil ergo humilitas adfert dispendii; ille qui se exinaniuit plenus est, ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, formam serui accipiens, in gloria est dei patris. suscepi quem nesciebam, agnoui quem non cognoscebam. confiteor quem negabum. ipsi genu corporis flecto. ipsi genu mentis inflecto. ipsum adoro quem ante fugiebam.
Gratias tibi agimus, Iesu domine, quod creasti nos et creatos feris bestiis, mutis animantibus praefecisti. maiora sunt [*](1 cf. Rom. 5,19 3*Phil. 2, 9-11 ) [*]( 2 perdidimus GM per—oboedientiam] per Christi humilitatem ANPRTa, om.GM, c/. p. 60,15 et Explan. ps. 61, cap. 4 extr. 3 inquit deus 0 inquid M 4 pr. nomen] add. quod A quod est JfOav, cf. Explan. ps.47,17 6 est in gloria 0 7 eligas AR legisNligas Pm2 llquaerebat] add. ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (loh. 12, 32) Tm2a 13 tuaestO 18 suam om. Rm1 23 seom.GP 24 suscipe Am1 25 noscebamO quem] quae A 27 domine iesu OPR (v) iesu christe a et scripsi sed et Pm2 Rm2 sed cet.av - )