Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Considera, o homo, quid legas. non laborauit apostolus potentiam Christi probare, sed oboedientiam praedicare, sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus eius profectus. si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltauit;
sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. accipe ergo argutis auribus: moraliter tibi profuit, mystice tuam redemit salutem. quomodo uis intellege, salus est tua. si putas quod Christo profuit humilitas sua, cui ergo non proderit? si illum exaltauit, quem non augebit?