Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Inuia, inquit, testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus diuitiis. alii in auro, alii in argento, alii in uestibus, alii in possessionibus uinetis oleis segetibus, alii in operibus picturae, marmorum, in diuersis denique singuli delectationes habent: spiritalis in uia testimoniorum caelestium delectatur tamquam omne possidens patrimonium, in omnibus diues, sicut apostolus dicit: gratias ago deo meo semperpro uobis in gratia dei nostri quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in ipso, inomni uerbo et in omni scientia.