Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quae occulta nobis non patefecerit, iudicia autem oris eius quae adnuntiauerit et per os prophetarum locutus est. os enim dei propheta intellegitur, cui dicitur: clama, et ille ait: quid [*](3 cf. Cant. 1, 4 (3) 6 . 12 Ps. 118, 13 7* Ps;. 35, 7 8 Rom. 11, 33—34 15*Ps. 39, 6 16 I Cor. 13, 9 18 Ioh. 10, 30 27 Esai. 40. 6 ) [*]( _--..-- 1 in om. A, cj. p. 16, 22 quodj add. cubicmum ARm2 mentis animique significat 0 2 animaeque MN P cubiculo JINT 3 excurreret 0 5 ideoque 0 10 ininuestigabiles Rv 12 ergo] omnia NT, add. iudicia? quomodo omnia AMOPB (omnia eras.) v iudicia? quomodo Ga ait propheta: pronuneiaui a pronuntiaui, ait] pronuntiauit Pm2 13 omnia om. MNOTv 14 pr. sunt om. MmlN, post iudicia add. Mm2 17 autem] add. eadem Casin- r 154 a 18 dicit hoc 0 21 contrarius GO scribtnra N 23 pr. serutabilia GmlP sed—eius om. MmlNT 26 et] id est quae Ga domini G )

39
clamabo? et inspiratum est, ut diceret: omnis caro faenum. quod utique locutus oris dei functus officio est, quia locutus est iudicium dei. ergo prophetica oracula iam non abyssus, sed etiam ipsa sicut abyssus, quia nemo potuit in caelo uel in terra librum aperire nisi Christus. ueniamus nunc ad sextum uersum.

Inuia, inquit, testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus diuitiis. alii in auro, alii in argento, alii in uestibus, alii in possessionibus uinetis oleis segetibus, alii in operibus picturae, marmorum, in diuersis denique singuli delectationes habent: spiritalis in uia testimoniorum caelestium delectatur tamquam omne possidens patrimonium, in omnibus diues, sicut apostolus dicit: gratias ago deo meo semperpro uobis in gratia dei nostri quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in ipso, inomni uerbo et in omni scientia.

in tantum doctrina apostoli Corinthii profecerunt, ut, qui ante non poterant nisi sicut paruuli lac solum bibere, postea in omnibus diuitiis abundarent cognitionis et uerbi. delectabatur ergo Dauid in omnibus diuitiis cognitionis scientiae sapientiae, in omni actu bonorum operum. et si quis nunc intentus diuinis triplicem illam sapientiae hauriat disci- plinam, ϑεωο̰ητιϰήν , ποαϰτιϰήνι, λοϒιϰήν, bono studio percipiendae cognitionis pulchrior erit, exequendae rationalis moralisque doctrinae gratiam tenens. qui prophetica aenigmata dei spiritu reuelante cognouerit, euangelii altitudinem in operibus et consiliis conprehenderit, apostolici sermonis moralitatem aduerterit, is tamquam in omnibus diues uberem capiet uoluptatem.