Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quis enim. cognouit sensum domini? si inscrutabilia sunt iudicia, quomodo ergo pronuntiaui, ait propheta, omnia iudicia oris t u i? sed fortasse non eadem sunt iudicia dei quae iudicia oris eius. si alia sunt, bene dicitur: cogitationibus tuis quis similis erit?, et ideo inscrutabilia sunt iudicia eius, quia ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. si autem nullus nisi Christus hoc dicit, qui potest dicere: ego et pater unum sumus?