Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Ideo quasi edoctus propheta iustitias quinto uersu dicit: in labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. et quomodo alibi dicit: iudicia tua sicut abyssus multa? quomodo apostolus ait:s o altitudo sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!
quis enim. cognouit sensum domini? si inscrutabilia sunt iudicia, quomodo ergo pronuntiaui, ait propheta, omnia iudicia oris t u i? sed fortasse non eadem sunt iudicia dei quae iudicia oris eius. si alia sunt, bene dicitur: cogitationibus tuis quis similis erit?, et ideo inscrutabilia sunt iudicia eius, quia ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. si autem nullus nisi Christus hoc dicit, qui potest dicere: ego et pater unum sumus?
Distinguamus tamen nec uereamur, ne inpugnet se uelut contrariis scriptura uenerabilis. consideremus enim, quia non dixit: \'iudicia oris eius sicut abyssus multa., sed iudicia tua dixit, nec apostolus posuit: \'inscrutabilia iudicia oris eius\', sed inscrutabilia iudicia eius. possumus enim iudicia dei aestimare
quae occulta nobis non patefecerit, iudicia autem oris eius quae adnuntiauerit et per os prophetarum locutus est. os enim dei propheta intellegitur, cui dicitur: clama, et ille ait: quid [*](3 cf. Cant. 1, 4 (3) 6 . 12 Ps. 118, 13 7* Ps;. 35, 7 8 Rom. 11, 33—34 15*Ps. 39, 6 16 I Cor. 13, 9 18 Ioh. 10, 30 27 Esai. 40. 6 ) [*]( _--..-- 1 in om. A, cj. p. 16, 22 quodj add. cubicmum ARm2 mentis animique significat 0 2 animaeque MN P cubiculo JINT 3 excurreret 0 5 ideoque 0 10 ininuestigabiles Rv 12 ergo] omnia NT, add. iudicia? quomodo omnia AMOPB (omnia eras.) v iudicia? quomodo Ga ait propheta: pronuneiaui a pronuntiaui, ait] pronuntiauit Pm2 13 omnia om. MNOTv 14 pr. sunt om. MmlN, post iudicia add. Mm2 17 autem] add. eadem Casin- r 154 a 18 dicit hoc 0 21 contrarius GO scribtnra N 23 pr. serutabilia GmlP sed—eius om. MmlNT 26 et] id est quae Ga domini G )