Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ideo bene facit, qui ahscondit eloquia domini in corde suo, sicut abscondebat propheta Dauid, sicut Maria, quae conseruabat omnia uerba domini Iesu in corde suo. etenim si bonum est uiro sermones suos abscondere, quanto magis sermonem dei cordis nostri gremio debemus operire, debemus abscondere!

Quarto uersu dicit: benedictus es, domine, doce me iustificationes tuas; non enim quicumque dixerit: domine domine, ipse intrabit in regnum caelorum, sed qui uoluntatem dei fecerit.

ideo iste, qui correxerit uiam suam a iuuentute sua, custodierit uerba dei, in toto corde quaesierit dominum deum suum nec-repulsus sit a mandatis dei et dignus habitus, cui committerentur arcana sapientiae, absconderit ea in corde suo, ne peccaret deo, quasi habens eloquia dei gratias agit dicens: benedictus es , domine, et desiderat ipsum doctorem habere, cupiens cognoscere secreta legis, et quemadmodum interpretationem habeat: si emeris puerum Hebraeum et seruierit tibi annis sex et reliqua, quibus praemissum est: has iustitias quas propones in conspectu filiorum Israel, haec a domino quaerit discere, quae homines docere non poterant, nisi deus ante docuisset.