Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

regno caelorum, sed eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, quibus ipsum regnum adquiritur. hunc ergo thesaurum sapientiae et cognitionis absconditum in agro, in quo plantata sunt uerba scripturarum caelestium, cum inuenerit homo, abscondit;; illum in corde suo nec diuulgat eum, sciens quia, si diuulgauerit Babyloniis thesaurum dei. magnam offensionem contrahet, ut dicatur ei sermone prophetico: de semine tuo accipient et facient spadones in domo regis. per quae si-< gnificatur, quia is, qui prodiderit diuina mysteria, posteritatem ani- , mae suae seminariumque meritorum habere non possit.