Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui ergo calorem fidei non habet, tolerabilius illi fuerat fidem non accepisse quam neglexisse. est enim tepidus peior frigido, ut Iudaeus, qui sibi uidetur fidem habere quam non habet. quanto tolerabiliorem causam gentilis habet, qui potest dicere: \'non cognoui legem, non audiui prophetas, ideo non credidi, quam ille, qui legit omnia quibus uenturum Iesum crederet, et non credidit! neuter quidem excusatur, nec ille qui legit nec ille qui legere noluit; sed plus delinquit qui negauit quod legerat quam qui opera non fecit quae facienda non cognouit.
quanta autem fide et iustitiae gratia est, ut more dei sit, qui fidem tenet et opera exercet iustitiae, et quantum amittit, quem uomuerit ex suo ore dominus Iesus et ex suis uisceribus eiecerit! quam pius tamen, qui et iustos in ore suo tenet et iniustos non ante euomit quam denuntiet euomendos, ut uel huiusmodi admonitione conuersi dignum aliquid efficiant quo non uomantur! nunc tertium uersiculum consideremus.
In corde, inquit, meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim deo, qui commissa sibi secreta mysteria putauerit indignis esse uulganda. periculum itaque est non solum falsa dicere. sed etiam uera, si quis ea insinuet quibus non oportet.
quodmtium quadripertitum est, uel adulationis uel auaritiae uel iactantiae uel loquacitatis incautae, quia, dum adulari uult aliquis, ei cui loquitur effundit mysterium; nonnulli etiam studio lucri mercedem proditionis secuntur, ut tegenda silentio [*](19 P*, 118, 11 )[*](dej. A) [*](2 grauiori JINRav 3 calidus] add. est a spiritus sancti av 4 ergo] enim a 6 frigido] add. qui inter utraque natura mentitur O 9 ex quibus 0 cod. Casin. 154 av 10 credit 0 neutrum N 11 quam] uel Gml 12 alt. non om. GP nouit MNTa 13 gratiae Pml est om. Gm1 14 admittit 0 uomerit Rml euomuerit Oav dominus iesus uomuerit ex ore suo MN ore suo ORv 15 tamen pius MN 16 suo ore 0 17 am- monitione MNO 18 quod GmlMNOPR 19 meo inquid (-it) MNOv 21 abscondere bonum est 0 22 diuulganda 0 est om. GPm1 23 dicere non solum falsa OR falsa solum a 24 adoiationis GMm1Rm1 25 adolari G Mm1Nm1 Rm1 26 cui] cum b 27 sequuntur GNORaυ ) [*](\'..—p.-. )