Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui ergo calorem fidei non habet, tolerabilius illi fuerat fidem non accepisse quam neglexisse. est enim tepidus peior frigido, ut Iudaeus, qui sibi uidetur fidem habere quam non habet. quanto tolerabiliorem causam gentilis habet, qui potest dicere: \'non cognoui legem, non audiui prophetas, ideo non credidi, quam ille, qui legit omnia quibus uenturum Iesum crederet, et non credidit! neuter quidem excusatur, nec ille qui legit nec ille qui legere noluit; sed plus delinquit qui negauit quod legerat quam qui opera non fecit quae facienda non cognouit.
quanta autem fide et iustitiae gratia est, ut more dei sit, qui fidem tenet et opera exercet iustitiae, et quantum amittit, quem uomuerit ex suo ore dominus Iesus et ex suis uisceribus eiecerit! quam pius tamen, qui et iustos in ore suo tenet et iniustos non ante euomit quam denuntiet euomendos, ut uel huiusmodi admonitione conuersi dignum aliquid efficiant quo non uomantur! nunc tertium uersiculum consideremus.