Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
manu dei uideatur eripi, quia nemo potest quem quam rapere de manu dei. qui ergo priuatur muneris suscepti officio uel gratia, non rapitur, sed reicitur, ut dixit dominus Iesus ad Hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos, et noluisti! ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis et orationis sacrarium, propitiatorium, altare sacrificiorum, sacerdotum et leuitarum ministeria, et tamen, cum haec sublata essent omnia, quae secundum legis mandata habebant, ait apostolus: numquid reppulit deus hereditatem suam? non, inquit, reppulit, sed: conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
Sunt ergo, qui ad tempus a mandatis propter misericordiam repelluntur, sicut et illis consulitur qui uomuntur. nam quemadmodum manens in corpore, quod uomendum est, plus acescit, ita qui debet excludi, si retineatur nec se corrigat, totum corpus exulcerat. meritoque angelo Laodiciae dicit testis fidelis et uerus: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses uel calidus! sed [*]( 5 Ps. 49,16 8 Ioh. 10, 29 11 Matth. 23, 37—38 13 cf. Ex. 30, 27\' 14 cf. Ex. 25, 16 (17) 17*Rom. 11, 1. 2 18 Rom. 11, 32 24*Apoc. 3, 15—16 ) [*]( 2 ipse Rml 3 quos] quia Gml reppellit R 4 reppelluntur Pml 6 mandatis] add. dei MNTav pr. repellentur AmI, alt. om. GmI, add. utique av 7 et alibi bene 0 uideatur de manu dei 0 10 Iesus om. MN 13 deserta om. APRTml ablatum est altare 0 14 et altare MNPT .15 haec cum (cum m2) N 17 deus reppuJit MN 19 incredulitatem MNT ut omnium — p. 37, 23 quae postea- desunt in A omnibus tad. Casin. 154 b! 21 consolatur G uomunt Mm2 22 aciseit Gml acessit P accessit OmlT 24 laudieiae AGml laudoeciae Rml laodiceae T( v) dicit (dieitur a) haec dicit MNPTa 26 frigidum esses aut calidum R ant O sed] si Gml ... )
qui ergo calorem fidei non habet, tolerabilius illi fuerat fidem non accepisse quam neglexisse. est enim tepidus peior frigido, ut Iudaeus, qui sibi uidetur fidem habere quam non habet. quanto tolerabiliorem causam gentilis habet, qui potest dicere: \'non cognoui legem, non audiui prophetas, ideo non credidi, quam ille, qui legit omnia quibus uenturum Iesum crederet, et non credidit! neuter quidem excusatur, nec ille qui legit nec ille qui legere noluit; sed plus delinquit qui negauit quod legerat quam qui opera non fecit quae facienda non cognouit.
quanta autem fide et iustitiae gratia est, ut more dei sit, qui fidem tenet et opera exercet iustitiae, et quantum amittit, quem uomuerit ex suo ore dominus Iesus et ex suis uisceribus eiecerit! quam pius tamen, qui et iustos in ore suo tenet et iniustos non ante euomit quam denuntiet euomendos, ut uel huiusmodi admonitione conuersi dignum aliquid efficiant quo non uomantur! nunc tertium uersiculum consideremus.