Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

manu dei uideatur eripi, quia nemo potest quem quam rapere de manu dei. qui ergo priuatur muneris suscepti officio uel gratia, non rapitur, sed reicitur, ut dixit dominus Iesus ad Hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos, et noluisti! ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis et orationis sacrarium, propitiatorium, altare sacrificiorum, sacerdotum et leuitarum ministeria, et tamen, cum haec sublata essent omnia, quae secundum legis mandata habebant, ait apostolus: numquid reppulit deus hereditatem suam? non, inquit, reppulit, sed: conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.