Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid sit autem repelli, consideremus. lectum est enim: sicut uulnerati dormientes proiecti in [*](29*P.<. 87, 6 ) [*]( 1 neglegenter GOav 2 uis G uiros Nml. add. alti eod. Casin. 154 alta av melius] add. est 0 3 preterit Gm2NT 9 existat MN 10 iis Av domu G llruinisO 14 longua P 17 lege G 18 sanandum Gm1N Rm1 I9 aedi- ficat a donum T texit Ga 20sanata bonum opus O faciat AO, add. rptiuendus tibi uidetur ? 0 21 aliquis ac remissus MN texoris O 22 altares Pm] altare Rml 25 commodius] melius MN M subeunte AGMNP 25 grauiter O 26 quid] qui A qaod] quid N ipse AGOPm1R conso- letur AR consultetar Gm1 quia T 28 sutem sit O ) [*]( LXII. Ambros. Pars 5. Petsochenig. ) [*]( 3 )

34
monumentis, quorum non meministi amplius, et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt. aduertamus igitur, quos uulneratos et proiectos in monumentis repellit, quorum non meminerit amplius. isti sunt, qui a mandatis dei repelluntur: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? et quia a mandatis repelluntur, repelluntur de manu dei et bene prospexit, ne quis de

manu dei uideatur eripi, quia nemo potest quem quam rapere de manu dei. qui ergo priuatur muneris suscepti officio uel gratia, non rapitur, sed reicitur, ut dixit dominus Iesus ad Hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos, et noluisti! ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis et orationis sacrarium, propitiatorium, altare sacrificiorum, sacerdotum et leuitarum ministeria, et tamen, cum haec sublata essent omnia, quae secundum legis mandata habebant, ait apostolus: numquid reppulit deus hereditatem suam? non, inquit, reppulit, sed: conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

Sunt ergo, qui ad tempus a mandatis propter misericordiam repelluntur, sicut et illis consulitur qui uomuntur. nam quemadmodum manens in corpore, quod uomendum est, plus acescit, ita qui debet excludi, si retineatur nec se corrigat, totum corpus exulcerat. meritoque angelo Laodiciae dicit testis fidelis et uerus: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses uel calidus! sed [*]( 5 Ps. 49,16 8 Ioh. 10, 29 11 Matth. 23, 37—38 13 cf. Ex. 30, 27\' 14 cf. Ex. 25, 16 (17) 17*Rom. 11, 1. 2 18 Rom. 11, 32 24*Apoc. 3, 15—16 ) [*]( 2 ipse Rml 3 quos] quia Gml reppellit R 4 reppelluntur Pml 6 mandatis] add. dei MNTav pr. repellentur AmI, alt. om. GmI, add. utique av 7 et alibi bene 0 uideatur de manu dei 0 10 Iesus om. MN 13 deserta om. APRTml ablatum est altare 0 14 et altare MNPT .15 haec cum (cum m2) N 17 deus reppuJit MN 19 incredulitatem MNT ut omnium — p. 37, 23 quae postea- desunt in A omnibus tad. Casin. 154 b! 21 consolatur G uomunt Mm2 22 aciseit Gml acessit P accessit OmlT 24 laudieiae AGml laudoeciae Rml laodiceae T( v) dicit (dieitur a) haec dicit MNPTa 26 frigidum esses aut calidum R ant O sed] si Gml ... )

35
quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. aperte neglegentiam grauiore damnat iudicio quam inprudentiam; frigidus est enim qui fidem nescit, calidus qui sancti spiritus feruore succensus est.