Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui toto corde exquirit eum, ut, quod deest naturae, id dei operatione adquirat et gratia ? sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens deum sapientiam postulauit et, quia non opes sibi regias, sed diuinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam, repletus est domini spiritu, ut cognosceret mandata omnia. qui autem non habet, ut in cordc suo exquirat dominum, et facit quidem opus dei, sed neglegenter facit, maledicto subiectus est, sicut legimus, quia maledictus omnis qui opus dei facit neglegenter. merito ergo repellitur, quia maledicto dignus est, quia polluit magis et inpedit opus quod neglegenter putauerit exequendum.
Consideremus ergo, utrum bonitas sit repelli ab opere neglegentem an uero retinere, et imaginem rei huius ex aliis sumamus [*](6 P*. 118,10 11 Matth. 8, 20 12 Matth. 25, 29 16 cf. II t Reg.3, 11—12 22*Hier. 31 (48), 10 ) [*]( 1 iunior MmlN ille mn.Gml gentium om. Mm1N 2 christum MN0Pm2T amfraetu GP corrigat O 3 uerba dei MN custodit A cod. Casin. 154 6 meo om. Gm1 PR reppellas R 7 mandata tua P 9 deum sequi 310 uelit GPTa 10 deus] add. uon O 13 ei] ab eo a 14 addidit MNOmla 15 qui] add. ex M naturae] add. humanae O 16 ex om. 0 17 postolauit Rm1 18 deposcit G 19 dei a 20 deum a 21 quoddam Mm2T quiddam NP quidam R alt. facit — 23 neglegenter om. NJ 23 reppellitnr R 25 exequendo Mm2 27 retineri 0 cad. Casin. 154 av x3 ex] ab A\' )