Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
cilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regna caelorum. quod quamlibet inpossibile esse dixit, sic intellegimus inpossibile esse, quia diuites non custodiunt mandata dei; si autem custodiant, fit possibile quod inpossibile uidebatur. hic est camelus qui intrat per angustam uiam, et quae illum ante capere non poterat concupiscentem, iam capit custodientem mandata diuina. (ad)eustodiendum 25 [*](l*Sap. 4, 9 (8) 4*Hier. 1. 7 6 cf. Dan. (Sus.) 13. 45 8 Sap. 4. 9 10*Ps. 118, m 12*Ezech. 28, 3 18*Matth. 19. 24 23 cf. Matth. 7, 13 ) [*]( 3 grauitas Mm1N 5 maturioris esset 0 7 primitiis] principatu Mm2N 9 competit bene 0 Dauidicum v 14 si] sed Mm1, om. Gml uiam suam iuaenior O 17 uidetur O iunior ARυ, 18 inpossibile] add. est MNOPT 19 est Otn. MN transire] intrare 0 20 regnum MTaυ regno N 21 quamlibet a (in ras. ml) MNPT uel quod qualibet AR in alio quoque libro libere 0 quoque in libro euangelii a hoc quoque libro v pr. inpossibile] add. quoque libere im (in-) possibile AR 21 sie] add. tamen t\' 23 uideatur R 24 et om. av quae Oav qui AR quia eet. capere ante AOR 25 iam om. Ga diuina mandata MN ad custodiendum scripsi custodientem codd. at\')
Unde et illud de Iacob, quod supra diximus: deus qui pascit me a iuuentute mea, manifestatur nobis de eo dictum, qui tulerit iugum uerbi in iuuentute sua et recedens ab Esau et similibus eius sedit singulariter, in se tempus expectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aeui integer, sed ueteranus consilio. neque enim dignum est ut credamus, quod tantus patriarcha ---------- [*](2 ) de corporali cibo dixerit: deus qui pascit me a iuuen tute mea, quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: si dominus deus mecum e s t. det panem mihi manducare et uestem indui. omnium, quae das mihi, decimam decimabo tibi. nam si patres nostri spiritalem escam manducauerunt et spiritalem potum biberunt. quanto magis sanctus Iacob cibo pastus est spiritali!