Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ideoque dixit: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis, ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore saluam synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociauerit, quae repleuit hunc mundum; tabernacula enim pastorum regna sunt terrae. ideoque propheta Dauid nationes adnuntians credituras ait: regna terrae, cantate deo. ergo sciat se iuuenior, ut corrigat uiam suam.
Sed dicis: \'qui potest cognoscere uiam suam iuuenior, ut corrigat, cum propheta dicat: tria sunt inpossibilia mihi intellegere et quartum quod non agnosco: uestigia aquilae uolantis, uiam serpentis in petra et secus semitas nauis fluctuantis et uias uiri in iuuentute? si Salomon fatetur, quod non cognoscat uias uiri in iuuentute, quomodo iuuenior potest cognoscere?