Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sed qui uiam suam corrigit, non confundetur. uerum quia is, qui corrigit, ante in errore fuit — quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexum fuit a uero ? —, utique in lapsu positus et adulescentiae luxu ac lasciuae aetatis captus inlecebris, ubi ad iuuentutis prouectus confinia sobria mente resipiscit, tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat et plena probitatis adsumat, diu secum uoluit et diuersis fluctuans cogitationibus librat atque examinat posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum uiam suam corrigat offensionemque adulescentioris aetatis seria iuuentutis fronte praetexat.