Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed nunc iam totum inluminat mundum et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est ecclesia. umbram uidemus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis diuinitatis possunt recipere fulgorem. haec quoque umbra totum cotidie protegit orbem terrarum. profuit igitur conclusio; conclusit enim deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. sed iam consideremus, quid in conclusione dicendum est et unde incipiendum.

Exclamaui in toto corde meo: exaudime, domine, iustitias tuas exquiram, dicit Dauid. cum inpres- siones patimur corporales, exclamare consueuimus, ut alios ad praesidium nobis uocare possimus. premebatur sanctus propheta adpropinquantibus sibi persecutoribus. Saul primo infestus armato eum insequebatur exercitu, postea parricida filius inminebat; non contentus fugientis exilio uitam patris quaerebat eripere. sed ab illis minus pati poterat, quos in praesenti uidebat, quam ab illis. quos non uidebat.

est enim conluctatio sanctis non solum aduersus carnem et sanguinem, sed etiam aduersus principatus et potestates istius mundi rectoresque tenebrarum. qui latronum modo in istius saeculi nocte humanis insidiantur affectibus. horam igitur sanctus Dauid cum graues aduersum se fieri uideret incursus, exclamauit in toto corde suo. etenim aduersus diabolum non uocis magnitudine. sed magnanimitate cordis utendum est.