Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

uisitauit iniquitates tuas, reuelauit super peccata. quam breuiter aduentum et passionem eius expressit remissionemque omnium peccatorum. quam aperte congregationem futuram gentium declarauit! hinc illud apostolicum: quia caecitas exparte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel saluus fieret.

Ueni. domine Iesu, sed iam non in umbra, sed in sole iustitiae. si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra saluauit. quantum conferre poterit claritas aperta uirtutis! per umbram lepra curata est, per umbram quoque illius feminae, quae

fimbriam uestis dominicae attigit, sanguis stetit, per umbram te uidimus. quando non habebas speciem neque decorem. umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigerauit cupiditatum. quae restinxit ignes libidinum, quae auaritiae diuersarumque passionum incendia temperauit. et quid dicam de umbra domini. quando et apostolorum umbra sanabat? ueniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati. [*]( 5*Thren. 4,20 8*Thren. 4,21.22 13*Rom.1l,25-26 16 cf. Mal. 4- 2 18 cf. Matth. 8, 3 19 cf. Luc. 8, 44 21 cf. Esai. 5.3, 2 25 cf. Act. 5, 15 ) [*]( 1 ascensi GJIN 2 insidiati sunt a 5 spiritus] add. eius 0 8 bibes] bilis A bibis PmlEml 9 de adhuc c/. tractat. 21, 4 uisitabit MNP Raμ 10 reuelabit AN Paμ 11 eius et passionemO 12 futurarum codd. praeter AO,a 13.15 israhel R contigit in israel 0 14 contingit M 16 sed—17 alt. umbra om. N18 ciaritatis R aperte M uirtus Rm2 22 cupiditatum refrigerauit 0 quae]add. compescuit insolentiam uitiomm, quae Tm2a 23 restrin- xit MOP m1 Raυ ignis Am1Mm1 Pm1 Rm1 26 offerabat M aegrotos Rm2 transeuates Rml )

425

Audi quia caro domini umbra erat: ecce dominus sedet super nubem leuem et ueniet in Aegyptum. et Dauid dicit: sub umbra alarum tuarum protege me. factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat. uidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima proeederet.

sed nunc iam totum inluminat mundum et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est ecclesia. umbram uidemus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis diuinitatis possunt recipere fulgorem. haec quoque umbra totum cotidie protegit orbem terrarum. profuit igitur conclusio; conclusit enim deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. sed iam consideremus, quid in conclusione dicendum est et unde incipiendum.