Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quo loco indiuiduae copula trinitatis expressa est, siquidem haec per os prophetae locutus est dei filius, in persona hominis locutus qui per incarnationem descendit in terras, per resurrectionem ascendit in caelum, per corporis mortem penetrauit infernum, ut solueret alligatos. aut si ad prophetam referas, aduertis expressum quod ubique manus et dextera dei Christus adsistat. ubi pater deus et sanctus dei spiritus.
An cum de sole dubitare nequeamus, quod procedens toto orbe radios diffundat suos et omnibus lumen infundat. quem etiam illi qui uidere non possunt sentiunt tamen aeris ipsius fotu esse praesentem — ubi enim deest calor illius ? quo radii eius non perueniunt, cum discussis noctis aut nubium tenebris inluminat terras ? in caelo fulget, in mari rutilat, feruet in terris —, de sole ergo non dubitas quod ubique resplendeat, dedeodubitas quod ubique fulgeat splendor gloriae eius et imago substantiae ?