Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Denique Dauid, sciens illum ubique esse et implere caelum et terras et maria, ait: quo i bo a spiritu tuo aut quo [*](2*11 Cor. 6, 14 5*Leu. 18, 5 *Ezech. 20,11 9 cf. Matth. 10, 28 13*Ps. 118, 151 17*Hier. 23, 23 18 Sap. 1, 7 20*Hier. 23, 24 22 cf. Ioh. 1,16 25*Pi. 138, 7-10 ) [*]( 1 persequutor P adpropinquant Rml his M, om.O sej et codd. a. del. P 2 diwterminat-3 lege 0Pm2av, om. cet. quae] quem 0 iustitiae Oav, om. P 3 pr. se om. GM pr. separarat R separat se Pm2av separat 0, om. cet. et om.Qv 5 facit] add. ea a 6 uiait AGMN Rml legis AN conuenit utique NPaυ et—7 noceat mihi om. AGN Pm1R 8 quia-9 Christo OPmSav, om. eet. christo adhaeream P 9 Christo] deo 0 qai MN habet N 10 persequntores Aml 12 fortasse 0 13 sequitur] add. VII AGPR, add. ueraas Rm2 es] esto 0 es tu 11 15 refugere a derelinquimus 0 16 adsistet PmlRml deus dominus O 21 defecit PR 22 eius] add. nos MOv accipimus AN 25 terram NOPotv aut] et MOav )
quo loco indiuiduae copula trinitatis expressa est, siquidem haec per os prophetae locutus est dei filius, in persona hominis locutus qui per incarnationem descendit in terras, per resurrectionem ascendit in caelum, per corporis mortem penetrauit infernum, ut solueret alligatos. aut si ad prophetam referas, aduertis expressum quod ubique manus et dextera dei Christus adsistat. ubi pater deus et sanctus dei spiritus.
An cum de sole dubitare nequeamus, quod procedens toto orbe radios diffundat suos et omnibus lumen infundat. quem etiam illi qui uidere non possunt sentiunt tamen aeris ipsius fotu esse praesentem — ubi enim deest calor illius ? quo radii eius non perueniunt, cum discussis noctis aut nubium tenebris inluminat terras ? in caelo fulget, in mari rutilat, feruet in terris —, de sole ergo non dubitas quod ubique resplendeat, dedeodubitas quod ubique fulgeat splendor gloriae eius et imago substantiae ?