Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed forte dicas: quomodo scriptum est: tempus omnibus, et tempus omni rei sub caelo est?\' sed Iesus dominus supra caelum est, nullo circumscriptus est tempore. claudat os suum Arriana perfidia: tempus, inquit, omni rei sub cae- 1 o; quanto magis sub deo tempus, non supra deum! generatio ex patre non habet tempus; neque enim opus ante auctorem, sed auctor supra operis exordium. fortasse obiciant, quia dixit: tempus nondum aduenit et iterum dixit: pater. uenit hora: sed haec hora hora est passionis. est etiam tempus uirginalis conceptionis: ecce uirgo in uteroaccipiet, quia uirgo sub tempore et ideo praescripta aetate concepit.
Qui rogat itaque, semper roget et, si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. pernoctabat in oratione dominus Iesus non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum. ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres quomodo pro te rogares. redde igitur ei quod pro te detulit. audi supra dicentem prophetam:
media nocte surge bam a d confitendum tibi. et tu surge uel media nocte, si non potes tota semper nocte uigilare, ut, dum oras nocte, ueri solis pectori tuo splendor inradiet, quia omnis anima quae Christum cogitat in lumine semper est, dies lucet, (si) tibi Christus adspirat. sed quia sequens uersiculus de tempore precandi euidenter expressit, in isto uersiculo actuum magis operumque arbitror quam orationis tempus intellegendum.