Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
quod habemus ergo accepimus, quod igitur amittimus reddimus, non amittimus. iustus dominus in perculis, iustus in damnis, iustus in ultionibus est, non solum quia unusquisque iuste culpae suae pretium luit, uerum etiam quia, dum unus punitur. plurimi corriguntur. Ananias in Actibus apostolorum fraudati pretii, quod de agri uenditione perceperat.
crimen admisit. qui potuerat nihil offerre et crimen euadere. uerum ne quis inpune circumscribendos apostolos arbitraretur aut [*]( l*Ion. 2,10 5 Ps. 118,137 6*11 Reg. 24,17 10.19 Ps. 118,137 14*Hiob 2, 21 20 I Cor. 4, 7 25 cf. Act. 5, 1-5 ) [*](def. A) [*]( 2 noto GM 3 absalon GOa parricidalis 0 telis scripsi terris codd. av 7 malum MNRm2Ta 8 fide R 9 sene] se T 11 sed] si Pml 13 matrimonioque M 14 sum natus 0 inquid GMPml 17 moribunda] add. de a 18 feretur Rml 19 dns GMPR 22 pr. admittimns Bml ammittimus (bis)P iustus] add. est 0 24 pretium] poenas in ras. T, a 25 Annanias et saphira a 26 agri] add. sui MNOv perceperant a 27 admiserat 31 ailmiserunt a poterant a conferre O 28 arbitretur G )
denique potuit deus eum uoluntati suae facere oboedientem, sed eius poena omnes uoluit emendari, ideoque dicit ad eum dominus: quia ad hoc ipsum te suscitaui, ut ostendam in te uirtutem meam et adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. non utique dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat.