Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quia non sibi longaeuitateni uitae et regalium diuitiarum copias, sed sapientiam ad intellegenda domini iudicia et iustitias depoposcit et ideo tantum populum regno pacifico gubernauit, quia non usurpauit ut Adam boni et mali scire distantiam, sed intellegendae eius gratiam orauit a [*](2*Prou. 1, 7 17*111 Reg. 3, 7-9 24 cf. III Reg. 3,10 27 cf. Gen. 3, 5—6 ) [*]( 3 fundamentum omnium uirtutum 0 4 testamentum MNPmlT inxta humanarum av iusta P discipiina P 6 necessitadinis ARml cultural Oild. est a 8 suffragium Rm2 9 qui] add. enim GMNOPRa enim om.0 10 errantibus M 12 inficitur a 13 naufragiis Oav 16 magistenum secutus paternum av 18 pr. meum om.0 19 quam ARm1 quae a 20 arena ANa hareaa GM arenam ORv quia 21 dinumerarae Pml 23 populum tuum cum iusticia 0 26 alt. et om.O 28 intellegendi GN intelligere 0 intellegentiae Pm2 intellegendam Rm2 )

422

Christo. quod enim scire diuinum est, hoc a domino deo tuo ut possis cognoscere promerendum est. si petisset et Adam. sicut petiuit Dauid. nequaquam illos inextricabiles erroris laqueos incidisset, quibus omnis eius hereditas strangulatur. ideoque mortuus est et, quod grauius est, morte peccati, quia ante usurpauit scire quam intellectum quo uiuificaretur acciperet.

Uiuificat ergo intellectus, ut spiritus, quia ipse intellectus gratia spiritalis est, ideoque intellectum munere suo spiritus sanctus operatur. intellectus autem bonus est omnibus qui eum faciunt. quo docemur, quia non solum sensu conplecti, sed etiam factis id quod intellegimus exequi debeamus.

XIX. LITTERA COF.

Incipit littera \'Cof nona decima, cuius interpretatio est \'conclusio\' et, sicut alibi inuenimus, \'aspice\'. distat littera, congnut sensus. nam qui concluditur circumspicere se debet et causam periculi non dissimulare, maxime cum letale discrimen sit. concluditur unusquisque tumescentibus uisceribus internisue faucibus.

cum intercluso spiritus commeatu spirandi ac respirandi commercia coartantur. concluditur femina, cum fit peridrome matricis, qua pectoris ipsius premitur principale. unde graues oriuntur angustiae et, nisi in locum suum illa recipiendorum seminum aula reuocetur. uitam consueuit excludere. ita etiam, qui animo angitur et quibusdam aduersis inminentibus pernrgetur, concludi dicitur non minoribus angustiis mentis quam corporis. maiores enim animae aestus febresque sunt animorum quam corporum. [*]( 7 ef. II Cor. 3, 6 9*Ps. 110,10 ) [*]( 2 cognoscire Mrnl et om.O 3 Dauid] Salomon a inexcabiles Gml inexcusabiles Gm2 4 transgulatur 0 5 quia] qui 0 8 sanctus spiritus R 10 quo] quod AR conpleti ARml 11 nihil subscript. in eodd. 14 Incipitdecima] Kopha cof XVIIII (XVIIIMO) AGMOR octauadecima (XVIII N) cof N P decima nona Koph v 15 congruet Rml 16 debit Eml 18 internis uel facibus 0 19 spiritu A commeatus A cummeatus P ac respiratidi -.N 20 eonmertia a peridrome] periculum a 24 aduersus ARm1 perurgnetnr P 25 corpua P 26 feraoresque GOPm2v )

423