Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui quaerit ergo Christum. quaerit et tribulationem eius nec refugit passionem. denique Dauid, qui dignus erat ut a tribulatione quaereretur. tribulationem et ipse quaesiuit; nam nisi quaesisset, non inuenisset. quod inuenerit autem, ipse testatur dicens: tribulationem et dolorem inueni et nomen domini inuocaui, et alibi: in tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine. bona ergo tribulatio. quae dignos facit qui in latitudine exaudiamur a domino; gratia est autem exaudiri a domino deo nostro.

Qui quaerit igitur tribulationem, non refugit, qui non refugit, inuenitur; non enim refugit qui mandata dei sensu operibusque meditatur. nam utique illum athletam certamina inueniunt, qui in usu exercitii fuerit constitutus; qui uero exercitium dereliquerit, sine dubio non poterit repperiri, quia indignus est ut quaeratur. Dauid ergo quasi bonus athleta dicit: tribulatio et necessitas inuenerunt me, quia paratum semper habuerunt, non refugientem necessitatum et tribulationum proelia, sed petentem.